definibus top-level constant

String const definibus

This constant contains 1000 lines of text

It has its source in De finibus bonorum et malorum

Implementation

const definibus =
    """Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea
Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam quibusdam, et iis quidem
non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed
tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris,
contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui
me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent. Contra
quos omnis dicendum breviter existimo. Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a
nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi
probatus videretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum studia viderer,
retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam
postulant in eo, quod semel admissum coerceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino
avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem
desiderent. Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam est;
sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis
est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos
abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui
novum vicinum non vult 'fodere aut arare aut aliquid ferre denique' - non enim illum ab industria, sed ab inliberali
labore deterret - sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est in quo
admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis
expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii
spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit?

Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? A quibus tantum dissentio,
ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius:
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poetis aut
inertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota
sunt. an 'Utinam ne in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a
Platone disputata sunt, haec explicari non placebit Latine? Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea,
quae dicta sunt ab iis quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur
Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse
tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum
in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum
Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei
num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci
leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?

Sed iure Mucius. ego autem mirari non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est
omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed
locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam
fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis,
laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto,
quantumcumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis
tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque
litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent. Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi
esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita suppetet;
et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his
esse potiora. quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris
quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda,
quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter doctissimos
summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum
et verissimum sit, exquirere? An, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis,
P. Scaevolam M'.que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet - quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile,
nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus - haec, quae vitam omnem continent,
neglegentur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris
arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae
disciplinis diceretur, persecuti sumus.

Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic
intelleges eitam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire
volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito,
defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus
adolescens, ei disputationi interesset. Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos
de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum,
certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe
non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos hominum liberavisse et omnia
tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari,
quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea,
quae senserit ille, tibi non vera videantur.

Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod
vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat,
non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli
igitur possumus.

Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.

Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter
sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro
frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae
audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.

Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur,
primum totus est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare
videatur. ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo
nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se
cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex
aeterno tempore intellegi convenire. Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque
cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua
quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi
reliquerunt. sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora
ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum motum. Deinde ibidem homo acutus, cum
illud ocurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram
posset attingere itaque ** attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita
effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi,
quaeque in eo essent. Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit , quod vult. nam et ipsa
declinatio ad libidinem fingitur - ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam
sine causa dicere, - et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium
sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa haec finxerat, assecutus est. Nam si omnes atomi declinabunt, nullae
umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi, provincias atomis
dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam Democritus haeret, turbulenta
concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto
numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. Sol
Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse
censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem. Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota
Democriti, atomi, inane, imagines, quae eidola nominant, quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus;
infinitio ipsa, quam apeirian vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie.
Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem
vituperatum.

Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh dicitur, iste vester plane, ut mihi
quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo
efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in
sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad
haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque
defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et
conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum
Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit filium, privavisse se
etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii. quid? T.
Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano
emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam
apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius
maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse?

Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo
nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam
officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. Quid tibi, Torquate, quid huic
Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria voluptatis
affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita defendit
Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur
tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo,
recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam
rationem everti, si ita res se habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se
esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult expetenda.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod
tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset
alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.

Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit,
totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere,
quid diceret? Aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora
fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc
quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet
Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium
inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in
disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.

Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia
recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi te audire vellem, censes
haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne
certamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de
physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab
Epicuro reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum
probaturum esse confidam.

Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista
sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Ut placet, inquam. Tum
dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale
sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid
sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat,
ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque
instituit docere sic: Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem
aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte
atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus
dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus
confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem
animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari.
etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura
ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et dolorem?
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse, quid bonum sit aut quid malum,
sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum
per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum
esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta
dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae
confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum
putant. Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem
aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim
ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione
voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci
velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. ut enim
ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi
consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur,
vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur? At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos
ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint,
obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et
dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est
eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est,
omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut
et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut
reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.

Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo
ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti
nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in
armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus,
nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et
impetus quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa? Quae fuerit causa,
mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se
ipsam causam non fuisse. - Torquem detraxit hosti. - Et quidem se texit, ne interiret. - At magnum periculum adiit.
- In oculis quidem exercitus. - Quid ex eo est consecutus? - Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae
praesidia firmissima. - Filium morte multavit. - Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli;
sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis metu
contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam. atque haec ratio late patet. In quo enim maxime
consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris
commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo
delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut
dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum
cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error
omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam
continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum iucunditate
quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum
privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut
omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et potione fames
sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio
successionem efficit voluptatis. Itaque non placuit Epicuro medium esse se quiddam inter dolorem et voluptatem; illud
enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam
voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis
autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit,
augeri amplificarique non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane Stoicos
irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula
delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?' - Nihil sane. - 'At, si
voluptas esset bonum, desideraret.' - Ita credo. - 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam quidem dicturam
pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola
voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus
esse contenta posset nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut
Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta,
secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore
caret, id in voluptate est.

Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis
fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu
praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem
animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat
esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur. Ad ea cum accedit, ut neque divinum numen
horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit,
quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi
cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid
eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere
cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere. nec enim habet nostra mens
quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est
res ulla, quae sua natura aut sollicitare possit aut angere. Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum
gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque
laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum vel extremum -
quod Graeci telos nominant - quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum
esse bonum iucunde vivere.

Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum
audire voluerint, liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem efficerent, quis eas aut
laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa
probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars
vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et
comparandae voluptatis - Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea
-. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis
saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque
detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia
enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praeceptrice in tranquillitate
vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed
universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam. Ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae,
seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam
in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum
amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
 Quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus
posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae,
tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa expleantur;
ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et
terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. Quodsi vitam omnem
perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore
vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem
ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse
fugiendam?

Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi
concordia quadam placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur
monet. nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit
iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta
specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob eamque causam propter
voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore tum in
morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. Qui
autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum iudicium retinent, ne
voluptate victi faciant id, quod sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda
voluptate. idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo intellegitur nec
intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia maiores
consequatur.

Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec
patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut
sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis
quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob
eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt,
sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem
causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere
intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum
ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec
fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.

Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici possunt. ut enim sapientiam, temperantiam,
fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia
iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat
animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat. quem ad modum temeritas et libido
et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic cuius in mente
consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id
confidet fore semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum
accusator, tum iudex; Multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis sibi contra hominum
conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi
noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant. quae autem tanta ex improbis factis
ad minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum
odioque civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum
nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, potius inflammat, ut coercendi magis
quam dedocendi esse videantur.

Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta
conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel ingenii
liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete
vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi. Quae enim cupiditates a natura proficiscuntur,
facile explentur sine ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile concupiscunt,
plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem
recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum
est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt
inprobis, fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum
respirare, numquam adquiescere.

Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest,
nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse
dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.

Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et
malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi
autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus - itaque concedo, quod modo dicebas,
cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos - quamquam autem et
laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus
referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi
praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore
dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur. quod
idem licet transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil tale metuamus. Iam illud quidem perspicuum
est, maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum
utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in
voluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea, quae
sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere. Sed ut iis bonis erigimur, quae
expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata
recordatione renovata delectant. est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda
iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo
sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona.

O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! eum enim certe nihil homini possit melius esse quam
vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil
praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is
quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec
sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde. Neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum
domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae
potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.

Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est! animi
autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum.
accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil
dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum
morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser. Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum
superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non
fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur,
cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur
voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant. ecce autem alii minuti et angusti aut
omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis
levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque
sapientium non beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio
quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam
requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro
sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu vera
sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus semper est in voluptate. neque enim tempus
est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut
animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque
vitiis, quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat, magna afficitur voluptate.
dolores autem si qui incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur.
Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio
ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc
percipiatur, quod videamus esse finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec
ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum vis et natura orationis et
consequentium repugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur
mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines. denique etiam morati
melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa,
quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius
oratione victi sententia desistemus. Nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia
defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet,
tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne
id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitae
degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum
religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque
earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio
traditur.

Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam
omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse
maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus
comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima
antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus
una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod
fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.

Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent,
negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae
vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum
est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena
sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non
potest. Atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices
fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed
etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam
iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus,
idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia
aeque atque nostra et pariter dolemus angoribus. Quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum,
quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus
dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus
his paene verbis: 'Eadem', inquit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum,
quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.'

Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam
propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus
copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus progrediens
familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici
propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra
exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?

Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri
intellegimus et saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali
sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate
ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri.

Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota
oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae
etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem,
de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce
naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae
vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi quae
beatae vitae disciplinam iuvaret. An ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus,
consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria,
numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent,
quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et
perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est,
ea putant usque ad senectutem esse discenda.

Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi
ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.

Hic cum uterque me intueretur sesequead audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne metamquam
philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam
probavi.quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum
sophistaenominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias inconventu poscere quaestionem, id est iubere
dicere, qua de re quisvellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hocinstitutum postea translatum ad
philosophos nostros esset.

Sed et illum, quem nominavi, etceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus aSocrate. is enim
percontando atque interrogando elicere solebateorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae iirespondissent, si
quid videretur, diceret. qui mos cum aposterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavitinstituitque ut ii, qui
se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra.sed eum qui
audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam.apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet;
quodquidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui audire vult, itadixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum',
perpetua orationecontra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibivideri dicant, non ipsos in ea
sententia esse, sed audire vellecontraria.

Nos commodius agimus. non enim solumTorquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum
delectatus sum eius oratione perpetua, tamencommodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quidquisque
concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quodvelis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens
oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihilapprehendas, nusquam orationem rapidam coerceas.
Omnis autem inquaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribereprimum debet ut quibusdam in formulis ea
res agetur, ut, inter quosdisseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.

Hoc positum in Phaedro a Platoneprobavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere.sed quod proximum
fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat
quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quonunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic
scirequalis sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorumdixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?

atqui haec patefactio quasi rerumopertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tuetiam inprudens utebare
non numquam. nam hunc ipsum sive finem siveextremum sive ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae rectefierent,
referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclarehoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si
opusfuisset, definisses aut quod esset natura adpetendum aut quodprodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc
idem, nisimolestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et idfacis, cum vis, velim definias quid sit
voluptas, de quo omnis haecquaestio est.

Quis, quaeso, inquit, est, qui quidsit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam
desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisimihi viderer habere bene cognitam voluptatem et satis firmeconceptam animo
atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurumnescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenteroportere
exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegereinterdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic
vocisubiciatur. Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, quifinem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id
extremum, idultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit, nesciat! Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes
mortales, quiubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia voluptatem hancesse sentiunt omnes, quam sensus accipiens
movetur et iucunditatequadam perfunditur.

Quid ergo? istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis etiamnovit, quippe qui
testificetur ne intellegere quidem se posse ubisit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione etaurium
delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eonon dicuntur? Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non
possimquem ad modum ea dicantur ostendere! Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat
sapienti adsentiri, quise unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorumnon puto ipsum professum, sed,
cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio
omnium nominati sunt.

Verum hoc loco sumo verbis his eandemcerte vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros. omnes enimiucundum motum, quo
sensus hilaretur. Graece *donn, Latinevoluptatem vocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam, inquam, et
quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurumreprehensum velim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius si
quidattuleris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet
omniareferri oportere? Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.Quid? idem iste, inquam, de voluptate quid sentit?

Negat esse eam, inquit, propter seexpetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. Etquidem, inquit,
vehementer errat; nam, ut paulo ante docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere, inquam,
istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vimvoluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris,
concedas necesse est. Atqui reperies, inquit, in hoc quidempertinacem; dici enim nihil potest verius. Estne, quaeso,
inquam, sitienti in bibendo voluptas? Quis istud possit, inquit, negare?Eademne, quae restincta siti? Immo alio genere;
restincta enimsitis stabilitatem voluptatis habet, inquit, illa autem voluptasipsius restinctionis in motu est. Cur
igitur, inquam, res tamdissimiles eodem nomine appellas?

Quid paulo ante, inquit, dixerimnonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, nonaugeri voluptatem? Memini
vero, inquam; sed tu istuc dixti beneLatine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idqueproprie quidem in
disparibus coloribus dicitur, sed transfertur inmulta disparia: varium poema, varia oratio, varii mores, variafortuna,
voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multisdissimilibus rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam
sivarietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente teintellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod
ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autemvescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant
sensibus, tum essein motu voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed nonaugeri illam non dolendi voluptatem, quam
cur voluptatem appellesnescio.

An potest, inquit ille, quicquamesse suavius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius, inquam - nondum enim id
quaero - num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maximaquidem, qua
fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit,
idtenere unum, id tueri, id defendere?

Quid enim necesse est, tamquammeretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutumconcilium adducere? invidiosum
nomen est, infame, suspectum. itaquehoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicatEpicurus
voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est - estautem dictum non parum saepe - etsi satis clemens sum
indisputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit *don Graece, Latine voluptas? utram tandem
linguamnescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumqueEpicurei esse voluerunt? quod vestri quidem vel
optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit, scire litteras.itaque ut maiores nostri ab aratro
adduxerunt Cincinnatum illum, utdictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illosquidem viros, sed certe
non pereruditos.

ergo illi intellegunt quidEpicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primumidem esse dico voluptatem,
quod ille *donn. et quidem saepequaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihilfuit, quod
quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magisidem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas.
huicverbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt, duas ressubiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem
iucunditatis incorpore. nam et ille apud Trabeam 'voluptatem animi nimiam'laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus,
qui 'omnibuslaetitiis laetum' esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptasdicitur etiam in animo - vitiosa res, ut
Stoici putant, qui eam sicdefiniunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bonofrui - non dicitur laetitia
nec gaudium in corpore.

in eo autem voluptas omnium Latineloquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquemmoveat, iucunditas.
hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer inanimum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modointellegas
inter illum, qui dicat: 'Tanta laetitia auctus sum, utnihil constet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet',
quorumalter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium:'Quamquam haec inter nos nuper notitia admodum
est', qui neclaetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporisexpetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur
summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

Satisne igitur videor vim verborumtenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? ettamen vide, ne, si
ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cumGraece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui
italoquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensionefit, si aut de industria facias, ut Heraclitus,
'cognomento quiskoteinw perhibetur, quia de natura nimis obscurememoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum,
facit ut nonintellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit,
plane et aperte loqui, nec dere obscura, ut physici, aut artificiosa, ut mathematici, sed deillustri et facili et iam in
vulgus pervagata loquitur. Quamquamnon negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat.e quo efficitur,
non ut nos non intellegamus quae vis sit istiusverbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat.

si enim idem dicit, quodHieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem
quam vacuitatem doloris, ut illefacit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putatadiungendam eam, quae sit in
motu - sic enim appellat hanc dulcem:'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'-, quid tendit?cum efficere non
possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hocest qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris etvoluptas
idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus
inbutisumus. quis enim est, qui non videat haec esse in natura rerumtria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in
dolore, tertiumhoc, in quo nunc equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec involuptate; ut in voluptate sit, qui
epuletur, in dolore, quitorqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominuminteriectam non vides nec laetantium
nec dolentium?

Non prorsus, inquit, omnisque, quisine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico. Ergoin eadem voluptate
eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat? Tum ille: Finem, inquit, interrogandi,
si videtur, quod quidem ego a principio ita me malledixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones. Rhetoriceigitur,
inquam, nos mavis quam dialectice disputare? Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam
philosophorumsit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iamante Aristoteles, in duas tributam esse
partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerenturrhetores, dialectici autem
compressius. obsequar igitur voluntatituae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetoricaphilosophorum, non nostra
illa forensi, quam necesse est, cumpopulariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid inquaque re sit
scientiam et iudicandi quale quidque sit et rationeac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea,
quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modoloquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur.
aperiendum estigitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non
tam haesitaret. aut enim eamvoluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciterac iucunde movetur, quam
etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quamut Omnes Danai atque
Mycenenses. Attica pubes reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis
nomineappellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumqueprobaret, ut probat, coniungeret doloris vacuitatem cum
voluptateet duobus ultimis uteretur.

multi enim et magni philosophihaec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usumcum vitae perfectae
prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit adhonestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addiditvacuitatem
doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi
veteresententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulisfinibus utuntur et, cum uterque Graece egregie
loquatur, necAristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponitnon dolere, neque Hieronymus, qui summum
bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui nein expetendis quidem rebus
numeret voluptatem.

duae sunt enim res quoque, ne tuverba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cumvoluptate. vos ex his tam
dissimilibus rebus non modo nomen unum - nam id facilius paterer - sed etiam rem unam ex duabus facereconamini, quod
fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis.
cumenim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari
quidem se ullumbonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hocdicit, ubi omnis eius est oratio de
summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oraculaedidisse sapientiae
dicitur, scribit his verbis, quae nota tibiprofecto, Torquate, sunt - quis enim vestrum non edidicit Epicurikuraw
djaw, id est quasi maxime ratas, quiagravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiataesententiae?-animadverte
igitur rectene hanc sententiaminterpreter: '

Si ea, quae sunt luxuriosisefficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et dolorismetu docerentque qui essent
fines cupiditatum, nihil haberemus, cum undique complerentur voluptatibusnec haberent ulla ex
parte aliquid aut dolens aut aegrum, id estautem malum.' Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit,
Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille
nonpertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sedquid sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam,
alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit.idque si ita dicit, non esse
reprehendendos luxuriosos, sisapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat nonreprehendendos parricidas, si nec
cupidi sint nec deos metuant necmortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullamexceptionem dari aut fingere
aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, ceteracaverent?

sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, utpersequerentur cuiusque
modi voluptates, cum esset praesertim, utais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primumita non
religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem nontimentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex
mensessatis sunt vitae, septimum Orco spondeo'. iam doloris medicamentailla Epicurea tamquam de narthecio proment: 'Si
gravis, brevis; silongus, levis.' Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere.

quid ergo attinet dicere: 'Nihilhaberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hocest dicere: 'Non
reprehenderem asotos, si non essent asoti.' istomodo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severusluxuriam
ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime
non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur
crudiquepostridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, necoccidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis
patrimoniisegeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere.mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus,
piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibusvinum defusum e pleno sit chrysizon, ut
ait Lucilius, cui nihildumsitulus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis
clamat Epicurus se nescire quid sit bonum;adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum,
Corinthium, locus ipse, aedificium - hos ergo asotos benequidem vivere aut beate numquam dixerim.

Laelius clamoressofw ille so lebat Edere compellans gumias ex ordinenostros. praeclare Laelius, et recte sofw,
illudque vere: OPubli, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vitanumquam bene, cum omnia in ista Consumis
squilla atque acupenserecum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negateum bene cenare, qui omnia
ponat in voluptate, et tamen non negatlibenter cenasse umquam Gallonium - mentiretur enim - sed bene.ita graviter et
severe voluptatem secrevit a bono. ex quo illudefficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter,
noncontinuo bene.

prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur. nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laeliusanteponebat, sed
suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, siin voluptate summum bonum poneret.

Semovenda est igitur voluptas, nonsolum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in
vita summum bonum dicere, cum id ne in cenaquidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? 'Triagenera
cupiditatum, naturales et necessariae, naturales et nonnecessariae, nec naturales nec necessariae.' primum
divisitineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est nondividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae
ille contemnit, sic solent: 'Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non
necessariae.' confecta resesset. vitiosum est enim in dividendo partem in generenumerare.

sed hoc sane concedamus. contemnitenim disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et
quidem illud ipsum non nimium probo ettantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. anpotest cupiditas
finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus.quis est enim, in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dicipossit? ergo
et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebitmodum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est,
quaenon interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritatevitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus
probo, elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatisnomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum
de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.

Sed haec quidem liberius ab eodicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tantiphilosophi tamque nobilis
audacter sua decreta defendere. sed tamenex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur
amplexari saepe vehementius, in magnis interdum versaturangustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit,
quodvoluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubierubuit - vis enim est permagna naturae - confugit illuc,
ut negetaccedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste nondolendi status non vocatur voluptas. 'Non
laboro', inquit, 'denomine'. Quid, quod res alia tota est? 'Reperiam multos, velinnumerabilis potius, non tam curiosos
nec tam molestos, quam vosestis, quibus, quid velim, facile persuadeam.' quid ergo dubitamus, quin, si non dolere
voluptas sit summa, non esse in voluptate dolorsit maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non voluptascontraria est,
sed doloris privatio.'

Hoc vero non videre, maximoargumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se intellegereomnino quid sit bonum - eam
autem ita persequitur: quae palatopercipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honospraefandus sit - hoc
igitur, quod solum bonum severus et gravisphilosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quodeam
voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolorecareamus.

quam haec sunt contraria! hic sidefinire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si deniqueconsuetudinem verborum
teneret, numquam in tantas salebrasincidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatemappellavit, appellat;
quae duo sunt, unum facit. hanc in motuvoluptatem - sic enim has suaves et quasi dulces voluptatesappellat - interdum
ita extenuat, ut M'. Curium putes loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse nesuspicari
quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed acensore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,
sedetiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinitacupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere
videtur, ut, quiasoti esse velint, philosophi ante fiant.

A primo, ut opinor, animantiumortu petitur origo summi boni. 'Simul atque natum animal est, gaudet voluptate et eam
appetit ut bonum, aspernatur dolorem utmalum.' De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondumdepravata sint, ait
optime iudicari. haec et tu ita posuisti, etverba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malumvagiens
puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente?quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante,
hocnatura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit,
quaepraetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modonatum a summa voluptate, quae est a te posita in
non dolendo.

Nec tamen argumentum hoc Epicurusa parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse speculanaturae, ut diceret ab iis
duce natura hanc voluptatem expeti nihildolendi. nec enim haec movere potest appetitum animi, nec ullumhabet ictum, quo
pellat animum, status hic non dolendi, itaque inhoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet
sensumvoluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet voluptatemnatura expeti, quod ea voluptas, quae in motu
sit, et parvos ad sealliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihildolere. qui igitur convenit ab alia
voluptate dicere naturamproficisci, in alia summum bonum ponere?

Bestiarum vero nullum iudiciumputo. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.ut bacillum aliud est
inflexum et incurvatum de industria, aliudita natum, sic ferarum natura non est illa quidem depravata maladisciplina,
sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, naturamovet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum
sesalvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum etomnes partes suas diligit duasque, quae maximae
sunt, in primisamplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt etin animo praecipua quaedam et in
corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetatasperneturque
contraria.

in his primis naturalibus voluptasinsit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praetervoluptatem, non membra,
non sensus, non ingenii motum, nonintegritatem corporis, non valitudinem , summae mihividetur inscitiae. Atque ab isto
capite fluere necesse est omnemrationem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristoteli eaprima visa sunt, quae
paulo ante dixi. ergo nata est sententiaveterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerentsecundum
naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis anatura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi
voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex
voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id esthoneste, vivere, quod ita interpretantur: vivere
cum intellegentiarerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essentsecundum naturam, reicientemque contraria.

ita tres sunt fines experteshonestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneaditertius, tres, in quibus
honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita indecore tota,
id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iamdiu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum
initiisconvenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset
extremum. Epicurus autemcum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quamAristippus, idem tenere debuit
ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, fecisset idem, ut voluptatem illamAristippi in prima
commendatione poneret.

Nam quod ait sensibus ipsisiudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuitsensibus, quam nobis leges
permittunt, privatarumlitium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod estnostri iudicii - in quo
frustra iudices solent, cum sententiampronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuiteorum iudicii,
nihilo magis hoc non addito illud est iudicatum - .quid iudicant sensus? dulce amarum, leve asperum, prope longe, stare
movere, quadratum rotundum.

aequam igitur pronuntiabitsententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerumscientia, quae potest appellari
rite sapientia, deinde adiunctisvirtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatumsatellites et ministras esse
voluisti. quarum adeo omnium sententiapronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo utsola ponatur in
summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidemmodo, ut ad honestatem applicetur. de vacuitate doloris
eademsententia erit.

reicietur etiam Carneades, neculla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps authonestatis expers
probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiamatque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisihonestum,
nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil haberemomenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed
eligendamodo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestateornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et
totius perfectionevitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, siperspexerit rerum inter eas verborumne sit
controversia.

Huius ego nunc auctoritatemsequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentionesomnesque simplices sententias
eorum, in quibus nulla inest virtutisadiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum AristippiCyrenaicorumque
omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quaemaxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentisistam
vacuitatem doloris.

hi non viderunt, ut ad cursumequum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duasres, ut ait Aristoteles,
ad intellegendum et agendum, esse natumquasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidampecudem ad pastum et
ad procreandi voluptatem hoc divinum animalortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius.

Atque haec contra Aristippum, quieam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnesunam appellamus
voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, utdixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens
ingeniihumani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut fruereturvoluptatibus. Nec vero audiendus Hieronymus, cui
summum bonum estidem, quod vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihildolere. non enim, si malum est dolor,
carere eo malo satis est adbene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cuinihil est mali'. nos beatam
vitam non depulsione mali, sedadeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, utAristippus, sive non
dolentem, ut hic, sed agendo aliquidconsiderandove quaeramus.

quae possunt eadem contraCarneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis,
quibuscum bellum gerebat, opponeret. idautem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videaturhabiturum et
expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haecquaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quamunam
virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malocaret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non
itaprobabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant
ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum
honestate coniungerent.

Quae quod Aristoni et Pyrrhoniomnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissimeaegrotare nihil prorsus
dicerent interesse, recte iam pridem contraeos desitum est disputari. dum enim in una virtute sic omnia essevoluerunt,
ut eam rerum selectione expoliarent nec ei quicquam, autunde oriretur, darent, aut ubi niteretur, virtutem ipsam,
quamamplexabantur, sustulerunt. Erillus autem ad scientiam omniarevocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec
quo vitagubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; postenim Chrysippum non sane est disputatum.
Restatisigitur vos; nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihilaffirmant et quasi desperata cognitione certi id
sequi volunt, quodcumque veri simile videatur.

cum Epicuro autem hoc plus estnegotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodqueet ipse et amici eius et
multi postea defensores eius sententiaefuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim,
populus cum illis facit. quos nisi redarguimus, omnisvirtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita
ceterorumsententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuticum voluptate certatio. quam quidem
certationem homo et acutus etdiligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boniin earum comparatione
positum putat. ego autem existimo, sihonestum esse aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propterseque expetendum,
iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi
memoria forte defecerit.

Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiisfructibusve per se ipsum
possit iure laudari. quod quale sit, nontam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquamaliquantum potest, quam
communi omnium iudicio et optimi cuiusquestudiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quiadecet, quia
rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturumemolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc
unoplurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datammentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul
agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videatet similitudines transferat et
disiuncta coniungat et cumpraesentibus futura copulet omnemque complectatur vitaeconsequentis statum. eademque ratio
fecit hominem hominumadpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, utprofectus a caritate domesticorum ac
suorum serpat longius et seimplicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, utad Archytam scripsit
Plato, non sibi se soli natum meminerit, sedpatriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

et quoniam eadem naturacupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in
caelo fiat scire avemus, his initiisinducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana,
falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddamamplum atque
magnificum, ad imperandum magis quam ad parendumaccommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam leviaducens,
altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.

atque his tribus generibushonestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine etaptum ex illis tribus, in quo
inest ordo et moderatio. cuiussimilitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitumest ad honestatem dictorum
atque factorum. nam ex his tribuslaudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audetcuiquam aut dicto
protervo aut facto nocere vereturque quicquam autfacere aut eloqui, quod parum virile videatur.

Habes undique expletam etperfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor hisvirtutibus, quae a te quoque
commemoratae sunt, continetur. hanc setuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint quihonestate
summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omniareferant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce
inanisonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videresub hanc vocem honestatis quae sit subicienda
sententia. ut enimconsuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est popularifama gloriosum. 'Quod', inquit,
'quamquam voluptatibus quibusdamest saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.'

Videsne quam sit magna dissensio?philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiamomnis barbaria commota
est, honestum quid sit, si id non sit involuptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quodmultitudinis rumore
laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepeiudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id
amultitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum,
quia laudetur amultis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel siobmutuissent, sua tamen pulchritudine
esset specieque laudabile.itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio locoid, quod a te etiam paulo
ante dictum est, non posse iucunde vivinisi etiam honeste.

quid nunc 'honeste' dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honestevivatur? an nisi populari
fama? sine ea igitur iucunde negat posse vivere? quid turpius quam sapientis vitam exinsipientium sermone pendere?
quid ergo hoc loco intellegithonestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iurelaudari. nam si propter
voluptatem, quae est ista laus, quae possite macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea
iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod popularesit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut
quicquamaliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se suavi, sua natura, sua sponte laudabile.

Itaque, Torquate, cum diceresclamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienteret iuste viveretur, tu
ipse mihi gloriari videbare. tanta visinerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur hisverbis, dignitatem,
ut altior fieres, ut interdum insisteres, utnos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiamaliquando ab
Epicuro. quam te decebat iis verbis uti, quibus siphilosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorumenim
verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae,
praestantissimisingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt.

'Oculorum', inquit Plato, 'est innobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illaardentis amores
excitaret sui!' Cur tandem? an quod ita callidaest, ut optime possit architectari voluptates? Cur iustitialaudatur? aut
unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicumin tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in
omnibusfactis re, non teste moveamur.

sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tumetiam poenae timore, qua
aut afficiantur aut semper sint in metu neafficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animofingi non bonum
illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se crucietomniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem,
acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modoocculte, sine teste, sine ullo conscio fallat.

an tu me de L. Tubulo putasdicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, itaaperte cepit pecunias ob
rem iudicandam, ut anno proximo P.Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea requaeri. quo plebiscito
decreta a senatu est consuli quaestio Cn.Caepioni. profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus;erat enim
res aperta. Non igitur de improbo, sed callidoimprobo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantinoinfitiando
fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animiconscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii.is
enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut seindicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto
videatur.quid est enim aliud esse versutum?

memini me adesse P. Sextilio Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cuius in
testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnishereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum negabat.poterat
autem inpune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam
illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiamse in legem Voconiam iuratum contra eam facere
non audere, nisialiter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sedmulti amplissimi viri, quorum nemo censuit
plus Fadiae dandum, quamposset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextiliushereditatem, unde, si secutus
esset eorum sententiam, qui honestaet recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummumnullum attigisset. num
igitur eum postea censes anxio animo autsollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives obeamque rem
laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo noncontra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cumpericulo
est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum etmagnarum voluptatum.

ut igitur illis, qui, recta ethonesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepepericula decoris
honestatisque causa, sic vestris, qui omniavoluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnasvoluptates.
si magna res, magna hereditas agetur, cum pecuniavoluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro faciendum, si
suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloriaproposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque
quantumadiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suumreferebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens
magno aliquoemolumento commotus cicuta, si opus erit, dimicabit.

occultum facinus esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructusad mortem
contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quemquidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis,
cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. Sedfinge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat,
verumetiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suobono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte
facienti gratia esthabenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quammulta vero iniuste fieri possunt,
quae nemo possitreprehendere!

si te amicus tuus moriensrogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam idscripserit, ut scripsit Fadius, nec
cuiquam dixerit, quid facies?tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut SextusPeducaeus, Sex. F., is qui hunc
nostrum reliquit effigiem ethumanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium viroptimus et iustissimus, cum
sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eiquenihil opinanti
viri mandatum euit hereditatemque reddidit. sed egoex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas
eomaiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrumcommodum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis,
tamen eafaciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam
valere.

si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem supeream assidere, cuius mors
tibi emolumentum futura sit, improbefeceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enimte quis coarguere
possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omniahaec ad
utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris
suntdicta a Laelio.

Transfer idem ad modestiam veltemperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. satisne ergo pudori
consulat, si quis sine teste libidini pareat?an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comiteturinfamia?
Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proeliumineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi
ardoreatque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosumillum, si nostra verba audiret, tuamne de se
orationem libentiusauditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse suacausa omniaque rei publicae, tu contra
nihil nisi sua? si vero idetiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisivoluptatis causa, quo modo
eum tandem laturum fuisse existimas?

esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates - malo enim dicere quamvoluptates, in tanto praesertim viro
- num etiam eius collega P.Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equoadmisso in mediam aciem
Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibussuis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestimesse
moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quamEpicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum
nisiesset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suofilius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens
consulcecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimamrei publicae praebuisset.

Contineo me ab exemplis. Graecishoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor;ego si nostros
colligere coepero, perficiam illud quidem, ut sevirtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut
Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessorisolebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc
testiumsatis est, aut nescio, quid satis sit,' sic a me satis datum esttestium. Quid enim? te ipsum, dignissimum
maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullaeconsulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,
fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatumfuit! quo quidem auctore nos ipsi ea
gessimus, ut omnibus potiusquam ipsis nobis consuluerimus.

At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximisvoluptatibus nullo nec
praesenti nec futuro dolore, ex altera autemcruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec speratavoluptate, et
quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illobeatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum
bonumvoluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminissetu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam
exquisita possetinveniri voluptas, qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum eteius generis intellegens et copiosus,
ita non superstitiosus, utilla plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita nontimidus ad mortem, ut in
acie sit ob rem publicam interfectus.

cupiditates non Epicuri divisionefiniebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem valitudinis:utebatur iis
exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriensveniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus
adconcoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illaadhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere
quid sitbonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret ettamen medicis plus quam philosophis uteretur.
color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatumomnium varietate.

hunc vos beatum; ratio quidemvestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non audeo dicere;dicet pro me ipsa virtus nec
dubitabit isti vestro beato M. Regulumanteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactuspraeter fidem, quam
dederat hosti, ex patria Karthaginemrevertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamatvirtus beatiorem
fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella magnagesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illasuperiora
tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimumcasum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui
nobismiserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut
ioco, comitelevitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia suntbeati.

stuprata per vim Lucretia a regisfilio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duceet auctore Bruto
causa civitati libertatis fuit, ob eiusquemulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul estfactus. tenuis
Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo annopost libertatem receptam virginem filiam sua manu occidit potius, quam
ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo imperio, dederetur.

Aut haec tibi, Torquate, suntvituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autempatrocinium aut quae ista
causa est voluptatis, quae nec testesullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nosex annalium
monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vitaconsumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audirenon
possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem,
Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorumomnium philosophorum. nunc vero, quoniam haec nos etiam
tractarecoepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quoset quantos viros!

nonne melius est de his aliquidquam tantis voluminibus de Themista loqui? sint ista Graecorum;quamquam ab iis
philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus;sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.
PugnantStoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisiquod honestum sit, alteri plurimum se et longe
longeque plurimumtribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedambona. et certamen honestum et
disputatio splendida! omnis est enimde virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multasunt audienda etiam
de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicurosaepissime dicitur.

non potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studiaperspexeris; pudebit te,
inquam, illius tabulae, quam Cleanthessane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos
cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimovestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutesut
ancillulas, quae nihil aliud agerent, nullum suum officiumducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad
auremadmonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quidfaceret inprudens, quod offenderet animos
hominum, aut quicquam, equo oriretur aliquis dolor. 'Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud
negotii nihil habemus.'

At negat Epicurus - hoc enimvestrum lumen est - quemquam, qui honeste non vivat, iucunde possevivere. quasi ego id
curem, quid ille aiat aut neget. illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sitdicere.
quid affers, cur Thorius, cur Caius Postumius, cur omniumhorum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat,
utante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatuisint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum
ambarum rerum cummedicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebusdetractis negat se reperire in
asotorum vita quod reprehendat.

Non igitur potestis voluptateomnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonusac iustus haberi debet
qui, ne malum habeat, abstinet se abiniuria. nosti, credo, illud: 'Nemo pius est, qui pietatem - '; caveputes quicquam
esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, etcerte, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sivecelare
poterit, sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut
nonputetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitiasimulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque
quodam modo utnostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantemopinionem aucupemur.

Quae dici eadem de ceterisvirtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptatetamquam in aqua ponitis. quid
enim? fortemne possumus dicere eundemillum Torquatum?-delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere,
delector, inquam, et familia vestra et nomine. ethercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus,
versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fueriterga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus,
scire necesse estutrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberigratus, grata non essent, nisi eum
perspicerem mea causa mihiamicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omniumrecte facere. si id dicis,
vicimus. id enim volumus, idcontendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

hoc ille tuus non vult omnibusqueex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. sivoluptatis causa cum
Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et exeius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam obcausam, nisi
quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem nonputo. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno
verbotemperantia poenae aut infamiae metu coercebuntur, non sanctitatesua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum,
quae libido non seproripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate autlicentia? Quid?

illud, Torquate, quale tandemvidetur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo
referas, cuius rei causa perficere quae conarisvelis, quid optimum denique in vita iudices non audere in conventudicere?
quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et incontionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis
observaturusin iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid demaioribus tuis et de te ipso dices more
maiorum - quid merearisigitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causafacturum esse, teque nihil fecisse
in vita nisi voluptatis causa?'An me', inquis, 'tam amentem putas, ut apud imperitos isto modoloquar?' At tu eadem ista
dic in iudicio aut, si coronam times, dicin senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis oratio est? meneergo et
Triarium dignos existimas, apud quos turpiter loquare?

Verum esto: verbum ipsumvoluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hocenim identidem dicitis, non
intellegere nos quam dicatisvoluptatem. rem videlicet difficilem et obscuram! individua cumdicitis et intermundia, quae
nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobisintellegi non potest?
quid, si efficio ut fateare me non modo quidsit voluptas scire - est enim iucundus motus in sensu - sed etiamquid eam
tu velis esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam
varietatem, tumaliam quandam summam voluptatem, quo addi nihil possit; eam tumadesse, cum dolor omnis absit; eam
stabilem appellas. sit sane istavoluptas.

dic in quovis conventu te omniafacere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste diciputas, dic te omnia et
in isto magistratu et in omni vitautilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihildenique nisi tua causa:
quem clamorem contionis aut quam spemconsulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamnerationem igitur
sequere, qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quaePeripatetici,
quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt iniudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta,
honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia periculapro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos
baronesstupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

nam inter ista tam magnifica verbatamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse
dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidemstabilis,
quam praeter vos nemo appellat voluptatem. Vide igitur nenon debeas verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum
tibi, si incessum fingeres, quo gravior viderere, non esses tui similis;verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias?
aut etiam, utvestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus
veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae
laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id
non pudeat sentire, quod pudeat dicere.

Amicitiae vero locus ubi essepotest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propteripsum? quid autem est
amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisivelle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis
nihilredundet? 'Prodest', inquit, 'mihi eo esse animo.' Immo viderifortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem
esse poteris, nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis rationeeffici solet, sed ipsum a se oritur et sua
sponte nascitur. 'Atenim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu, quam diusequetur utilitas, et, si utilitas
amicitiam constituet, tolleteadem.

sed quid ages tandem, si utilitasab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae istaamicitia est? retinebis?
qui convenit? quid enim de amicitiastatueris utilitatis causa expetenda vides. 'Ne in odium veniam, siamicum destitero
tueri.' Primum cur ista res digna odio est, nisiquod est turpis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non
relinquesamicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis.Quid, si non modo utilitatem tibi nullam
afferet, sed iacturae reifamiliaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum vitaepericulum? ne tum quidem te
respicies et cogitabis sibi quemquenatum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabispro amico, ut
Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno? aut, Pyladescum sis, dices te esse Orestem, ut moriare pro amico? aut, si
essesOrestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?

Faceres tu quidem, Torquate, haecomnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod tepraetermissurum credam aut
mortis aut doloris metu. non quaeriturautem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae.ratio ista, quam
defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, incaelum
efferat laudibus. At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de
ingenioeius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista inGraecorum levitate perversitas, qui maledictis
insectantur eos, aquibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendisfuerit, tamen, si haec vera sunt -
nihil enim affirmo - non satisacutus fuit.

At multis se probavit. Et quidemiure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimoniummultitudinis. in omni enim arte
vel studio vel quavis scientia velin ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir
fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodiesunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et gravesnec
voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maiorvis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam,
uteorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimanturmelius quam facere, sic hi mihi videntur facere
melius quamdicere.

Sed haec nihil sane ad rem; illavideamus, quae a te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihividebar ab ipso Epicuro
dictum cognoscere, amicitiam a voluptatenon posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod,sine ea tuto et
sine metu vivi non posset, neiucunde quidem posset. satis est ad hoc responsum. Attulisti aliudhumanius horum
recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quodsciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem ususaccessisset,
tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.mihi
enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse rectefieri dicunt nulla expectata nec quaesita voluptate.

Posuisti etiam dicere alios foedusquoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in seipsos animati, eodem
modo sint erga amicos; id et fieri posse etsaepe esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere.hoc foedus
facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an
vero, sifructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, sinulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam
sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulasamicis anteponamus?

Licet hic rursus ea commemores, quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. nonquaero, quid dicat, sed
quid convenienter possit rationi etsententiae suae dicere. 'Utilitatis causa amicitia est quaesita.'Num igitur utiliorem
tibi hunc Triarium putas esse posse, quam situa sint Puteolis granaria? collige omnia, quae soletis:'Praesidium
amicorum.' Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non
poteris.odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab Epicuropraecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus
ad liberalitatemutens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentiapraeclare tuebere et munies.

'At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?' Tecum optime, deinde etiamcum mediocri amico.
sed fac ista esse non inportuna; quid adutilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritatemetiare,
nihil esse praestantius, sin emolumento, summasfamiliaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igituripsum
ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus. Sed inrebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et
conclusoneque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si advoluptatem omnia referantur, nihil praeterea est
magnoperedicendum. ac tamen, ne cui loco non videatur esse responsum, paucaetiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam.

quoniam igitur omnis summaphilosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetenteshomines se ad hoc studium
contulerunt, beate autem vivere alii inalio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem indolore, id primum
videamus, beate vivere vestrum quale sit. atquehoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, idoportere totum
poni in potestate sapientis. nam si amitti vitabeata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibiillud
stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit?qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat
necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse inmaximarum rerum timore nemo potest.

nemo igitur esse beatus potest.neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beatadici solet, nec
appellatur omnino vita, nisi confecta atqueabsoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; quienim
existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cumsuscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa
illaeffectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempusaetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a
Solone. Atenim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatemquidem temporis ad beate vivendum aliquid
afferre, nec minoremvoluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sitsempiterna.

haec dicuntur inconstantissime.cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito temporeaetatis voluptatem fieri
maiorem quam finito atque modico. quibonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitamperfectione
virtutis; negat enim summo bono afferre incrementumdiem. qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi
isconveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur nedolorem quidem. an dolor longissimus quisque
miserrimus, voluptatemnon optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semperdeum appellet Epicurus beatum
et aeternum? dempta enim aeternitatenihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bonofruitur, id est
voluptate. 'At enim hic etiam dolore.' At eumnihili facit; ait enim se, si uratur, 'Quam hoc suave!'dicturum.

qua igitur re ab deo vincitur, siaeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summamvoluptatem, et eam
sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In voluptate corporis - addam, si vis,'animi',
dum ea ipsa, ut vultis, sit e corpore - situm est viverebeate. Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest
praestaresapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eae non sunt inpotestate sapientis. non enim in ipsa
sapientia positum est beatumesse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad voluptatem.totum autem id externum est,
et quod externum, id in casu est. itafit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguamintervenire sapienti.

Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabilesesse docuit. Haec bene
dicuntur, nec ego repugno, sed inter seseipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimisescis et
potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebusexquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquaminteresse ad
beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatemnullo
loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit
utGallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quodsentiat, dicere existimo.

naturales divitias dixit parabilesesse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatemtanti aestimaretis. Non
minor, inquit, voluptas percipitur exvilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor nonhabere, sed ne
palatum quidem. qui enim voluptatem ipsamcontemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.cui vero in
voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, nonratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sintsuavissima.

Verum esto; consequatur summasvoluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sitvoluptas non minor in
nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitosscribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platonegraviter
vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta
tormentasunt, ut in iis beata vita, si modo dolor summum malum est, essenon possit. ipse enim Metrodorus, paene alter
Epicurus, beatum essedescribit his fere verbis: 'cum corpus bene constitutum sit et sitexploratum ita futurum.' an id
exploratum cuiquam potest esse, quomodo se hoc habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed advesperum? dolor ergo, id
est summum malum, metuetur semper, etiamsinon aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare inbeata vita
summi mali metus?

Traditur, inquit, ab Epicuro rationeglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi.sed quae tandem ista
ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est.Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim?summus
dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses!nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit.
quisistum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atquehumanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium,
familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe etplane diu. quos ille, di inmortales,
cum omnes artus ardereviderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summumid malum non erat, tantum modo
laboriosus videbatur; at miser, siin flagitiosa et vitiosa vita afflueret voluptatibus.

Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. videoenim et magnos et
eosdem bene longinquos dolores, quorum aliatoleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatemipsam per se
non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt acpaene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob remturpe
putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdumnecesse - sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo
funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebilesvoces refert. Huic Epicurus praecentet, si
potest, cui viperino morsu venae viscerum Veneno inbutae taetros cruciatuscient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st!
brevis dolor.' At iam decimumannum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; dat enim intervalla etrelaxat.'

Primum non saepe, deinde quae estista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est etfuturi atque inpendentis
torquet timor? 'Moriatur', inquit.Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? sienim ita est, vide ne
facinus facias, cum mori suadeas. potius ergoilla dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi,
succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis, brevis; si longus, levis'dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi,
patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.

Audi, ne longe abeam, moriens quiddicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare:'Epicurus Hermarcho
salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae beatumet eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderantvesicae et
torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem possetaccedere.' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici
aliternon potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, 'tamen cumhis omnibus animi laetitia, quam capiebam
memoria rationuminventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me etphilosophiam voluntate ab adolescentulo
suscepta, fac ut Metrodoritueare liberos.'

non ego iam Epaminondae, nonLeonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicissetLacedaemonios apud Mantineam
atque ipse gravi vulnere exanimari sevideret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clipeus. cumsalvum esse
flentes sui respondissent, rogavit essentne fusihostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua
erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitiaet in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex
Lacedaemoniorum, sein Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum essetproposita aut fuga turpis aut
gloriosa mors, opposuit hostibus.praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suislectulis plerumque
moriuntur. refert tamen, quo modo.sibi videtur esse moriens. magna laus.'Compensabatur', inquit, 'cum summis
doloribus laetitia.'

Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, sivera sunt ea, quorum
recordatione te gaudere dicis, hoc est, sivera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iamhabes, quod
ad corpus referas; est autem a te semper dictum necgaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis',
inquit, 'gaudeo.' Quibusnam praeteritis? si ad corpuspertinentibus, rationes tuas te video compensare cum
istisdoloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autemad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse
gaudium, quodnon referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas?quid isto egregio tuo officio et tanta
fide - sic enimexistimo - ad corpus refers?

Huc et illuc, Torquate, vosversetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicurocongruens et conveniens
decretis eius reperietis. ita redarguituripse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius acmoribus. nam ista
commendatio puerorum, memoria et caritasamicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatioindicat innatam
esse homini probitatem gratuitam, non invitatamvoluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enimtestimonium
maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esseoptabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?

Sed ut epistulam laudandamarbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius
philosophia nullo modo congruebat, siceiusdem testamentum non solum philosophi gravitate, sedetiam ab ipsius
sententia iudico discrepare. scripsit enim etmultis saepe verbis et breviter arteque in eo libro, quem modonominavi,
mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad
nospertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. namquod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse
sine sensu, ideius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum.

sed tamen intellego quid velit.quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensusomnis extinguatur, et
cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineatad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat utAmynomachus et
Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dentquod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis menseGamelione
itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorumepulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et
Metrodorimemoria colatur.

haec ego non possum dicere nonesse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim,
quem se ille esse vult, putare ullum essecuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, quisemel fuit?
certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisimulta annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem,
undeprofecta sint, fiat ad unum tempus reversio. nullus est igiturcuiusquam dies natalis. 'At habetur!' Et ego id
scilicet nesciebam!Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebitis, qui nobis quasi oraculum
ediderit nihil post mortem ad nospertinere? haec non erant eius, qui innumerabilis mundosinfinitasque regiones, quarum
nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem
ille unum secutus est.

Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, nondoctorum hominum, velle post mortem epulis
celebrari memoriam suinominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantamhominum facetorum urbanitatem
incurratis, non dico - nihil opus estlitibus - ; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diemnatalem, quam
illius testamento cavere ut ageretur.

Sed ut ad propositum - de doloreenim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus - nunc totumillud concludi sic
licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eoest, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et estaliquando in
dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illudquale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti,
malameminisse non oportere? primum in nostrane potestate est, quidmeminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an
quis aliusartem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nammemini etiam quae nolo, oblivisci non possum
quae volo.'

Magno hic ingenio, sed res setamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetarememinisse. vide ne ista sint
Manliana vestra aut maiora etiam, siimperes quod facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria estpraeteritorum
malorum? ut proverbia non nulla veriora sint quamvestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi acti labores', necmale
Euripides - concludam, si potero, Latine; Graecum enim huncversum nostis omnes - : 'Suavis laborum est praeteritorum
memoria.'Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut
expulsus, egens, in paludedemersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem etplane probarem. nec enim
absolvi beata vita sapientis neque adexitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atquefacta ipsius
oblivione obruentur.

sed vobis voluptatumperceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corporeperceptarum. nam si quae sunt aliae,
falsum est omnis animivoluptates esse e corporis societate. corporis autem voluptas sietiam praeterita delectat, non
intellego, cur AristotelesSardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriaeglorietur se omnis secum
libidinum voluptates abstulisse. Quod enimne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dumfruebatur, quo modo
id potuit mortuo permanere? effluit igiturvoluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquitcausam
paenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cumpatria illo modo loquens: 'Desine, Roma, tuos hostes'
reliquaquepraeclare: 'Nam tibi moenimenta mei peperere labores.' Laboribushic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus,
et hic se ad earevocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totushaeres in corpore.

Illud autem ipsum qui optineripotest, quod dicitis, omnis animi et voluptates et dolores adcorporis voluptates ac
dolores pertinere? nihilne te delectatumquam - video, quicum loquar - te igitur, Torquate, ipsum per senihil delectat?
omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsamvirtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poema, orationem
cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cumregionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi,
venatio, villa Luculli - nam si 'tuam' dicerem, latebram haberes; adcorpus diceres pertinere - sed ea, quae dixi, ad
corpusne refers?an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimusfueris, si in eo perstiteris ad corpus
ea, quae dixi, referri, autdeserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.

Sed dumefficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptatespercipiat omnibusque partibus maiores quam corpore,
quid occurratnon videtis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibusmaiores quam corporis. ita miser sit
aliquando necesse est is, quemvos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatemdoloremque referetis,
efficietis umquam.

Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiisconcedamus, quibus vos de summo
bono testibus uti soletis. quid, sietiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partimindulgenter vel cum labore,
ut in gignendo, in educando, perfacileappareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem?partim cursu et
peragratione laetantur, congregatione aliae coetumquodam modo civitatis imitantur;

videmus in quodam volucriumgenere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multisetiam desideria videmus.
ergo in bestiis erunt secreta e voluptatehumanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtusnisi voluptatis
causa nulla erit? et homini, qui ceterisanimantibus plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum essedicemus?

Nos vero, siquidem in voluptatesunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terrafundit ex sese pastus
varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo laborequaerentibus.
nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominisidem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento
inoptimis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorumstudiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad
aliam rem nisiad voluptatem conquiruntur?

ut, si Xerxes, cum tantisclassibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellespontoiuncto Athone perfosso mari
ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaererettantarum copiarum
tantique belli, mel se auferre ex Hymettovoluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nossapientem
plurimis et gravissimis artibus atque virtutibusinstructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem,
classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terrammente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis
causa dicemustanta molitum.

ad altiora quaedam etmagnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animisolum partibus, in quibus inest
memoria rerum innumerabilium, in tequidem infinita, inest coniectura consequentium non multum adivinatione differens,
inest moderator cupiditatis pudor, inest adhumanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendislaboribus
adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisquecontemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra
ipsasensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, noncomites solum virtutum, sed ministri etiam
videbuntur.

Quid? si in ipso corpore multavoluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in
animis censes? in quibus doctissimiilli veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt. Quodsiesset in voluptate
summum bonum, ut dicitis, optabile esset maximain voluptate nullo intervallo interiecto dies noctesque versari, cum
omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis estautem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit
esse ingenere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haecverecundius, illi fortasse constantius.

sed lustremus animo non hasmaximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribusnominabantur, sed quaero num existimes,
non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim advoluptatem artes suas direxisse. ergo opifex
plus sibi proponet adformarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quaeautem est alia causa erroris tanti
tam longe lateque diffusi, nisiquod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit, non cum eaparte animi, qua inest
ratio atque consilium, sed cumcupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaeroenim de te, si sunt di, ut
vos etiam putatis, qui possint essebeati, cum voluptates corpore percipere non possint, aut, si sineeo genere voluptatis
beati sint, cur similem animi usum in sapienteesse nolitis.

Lege laudationes, Torquate, noneorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, nonAristidi aut Themistocli,
non Philippi aut Alexandri, legenostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis italaudatum, ut artifex
callidus comparandarum voluptatum diceretur.non elogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam: 'Huncunum
plurimae consentiunt gentes populi primarium fuissevirum.'

Idne consensisse de Calatinoplurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quodpraestantissimus fuisset in
conficiendis voluptatibus? ergo in iisadolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suiscommodis
inservituros et quicquid ipsis expediat facturosarbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omniumconsequatur,
quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla concordiae. nec enim, cum tua causa cui
commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberividetur ei, qui sua causa commodaverit.
maximas vero virtutesiacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiamturpitudines plurimae, quae, nisi honestas
natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

Ac ne plura complectar - suntenim innumerabilia - bene laudata virtus voluptatis aditusintercludat necesse est. quod
iam a me expectare noli. tuteintrospice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractanspercontare ipse te
perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sinedolore,
adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sedfieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus
gentibusoptime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, velHerculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri
labores nonfugiendos tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deonominaverunt.

elicerem ex te cogeremque, utresponderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salutegentium summo labore
gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et,
quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum,
cum optimosviros, tum homines doctissimos. Recte, inquit, intellegis. Agesane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
de dissensionenostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;tu enim ista lenius, hic Stoicorum more
nos vexat. Tum Triarius:Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt inpromptu, quae modo audivi, nec ante
aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro. Quae cum essent dicta, finem fecimuset ambulandi et
disputandi.

Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam
superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut
pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam
quidem dimittamus et suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque impediatur disputandi severitas.
quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et
eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum probetur
summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum
Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de voluptate
dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui
contra dicunt causam difficilem repellunt. ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod
sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa nobis simplex fuit
in utramque partem disputatio. nec enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi
videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum
Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo
mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum
esse, cum constituantur earum rerum vocabula, quae in quaque arte versentur. itaque et dialectici et physici verbis
utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo.
ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis.
atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis
uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas
res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est enim philosophia
vitae, de qua disserens arripere verba de foro non potest. Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima
novaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum. quodsi in ea lingua, quam
plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis
uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et
quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non
modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum
artibus, sed etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut
ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen,
quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.

Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te
scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te
erudiens, iure reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto,
sed quia facillime in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt,
existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi fuit cum
avunculo tuo, divino ac singulari viro. nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam
libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse
nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi,
nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe,
dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari
libris, si hoc verbo in tam clara re utendum est, videbatur. quod cum accidisset ut alter alterum necopinato
videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et:
Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem.

Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros
promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam
reliquo ornatu villae delectari. est enim mihi magnae curae - quamquam hoc quidem proprium tuum munus est - ut ita
erudiatur, ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi eius
memoria moveor - nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si
viveret - et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni
voluntate sententiaque coniunctus.

Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et
puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi
dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides.

Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet
paratior.

Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet.
Itaque fecimus.

Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris?

Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus;
quod quidem nobis non saepe contingit.

Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem in bonis
ducere.

Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina inponere. ratio
enim nostra consentit, pugnat oratio.

Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque
numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.

Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia
exaequant, esse communem? de quibus cupio scire quid sentias.

Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut
ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos
fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis
haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen
omnes, quae rem ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque
firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum
sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur opera philosophiae sit danda nescio. si
enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem.

Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras
his istud honestum non summum modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod
te velle video, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum, inquam, sententiam sequi nos
censes oportere?

Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum naturam sint, habere
delectum, qui omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti nulla selectione uterentur, hi
virtutem ipsam sustulerunt.

Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quod non rectum
honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti.

Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.

Quonam modo? inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum - erit enim notius
quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus - id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea,
quod sequare? aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque
pluribus nominibus insigne faciamus - quid praeterea dices esse fugiendum?

Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti
non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque
sententiam.

Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.

Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone
haec ipsa quondam rerum nomina novarum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino
fore?

Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei
nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent,
cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem
pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum,
ne hoc ephippiis et acratophoris potius quam proegmenis et apoproegmenis concedatur; quamquam haec quidem praeposita
recte et reiecta dicere licebit.

Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si
me haerentem videbis.

Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?

Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal - hinc enim est ordiendum - ipsum sibi
conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia sint eius status, diligenda,
alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam
voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum
diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se
diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse a se diligendo. in principiis autem naturalibus
plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem
natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti
videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas
malit et integras omnis partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas
vel comprehensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, kataleiw appellemus
licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens
veritatem. id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum nihil intersit, si quid ratione
per se ipsi invenerint. artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum
adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem
adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est
partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus
in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam
ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba. Haec dicuntur fortasse ieiunius;
sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari.
verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio.

Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi autem
res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri.

Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur.
sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt - sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum
secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum
aestimatione, quam illi an vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita
constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum est
officium - id enim appello kayon - ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint,
pellatque contraria. qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea
perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, quid sit, quod
vere bonum possit dici. prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit
intellegentiam vel notionem potius, quam appellant noian illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam,
concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit,
ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo,
quod mologn Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet, - cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint,
honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen id solum vi sua et dignitate
expetendum est; eorum autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est expetendum. cum vero illa, quae officia
esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo
referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis
naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam
multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia.

Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum
sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut
conliniet huic in eius modi similitudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum
adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non
expetendum.

Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem
ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic
minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri,
quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data
esse appareant, sic appetitio animi, quae rmGraece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi
videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio. ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus
quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus.
nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et
saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his ipsis
artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e
quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant katory0mata, omnes
numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ceteris artibus non fit.
Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. sapientia enim et animi magnitudinem
complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non
contingit. tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod
intersit aut differat aliud ab alio, praeter honesta et turpia.

Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum - sentis enim,
credo, me iam diu, quod talow Graeci dicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro
extremo aut ultimo dicere - cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario
sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere.
quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum
sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis
rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. concluduntur igitur eorum
argumenta sic: Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod
est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo
vides esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse
laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non
expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam
laudabile; id autem honestum. ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum sit. Deinde quaero, quis aut de misera
vita possit gloriari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse
beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam
is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici
iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id
bonum solum habendum est. Quid vero? negarine ullo modo possit quemquam stabili et firmo et magno animo,
quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit
non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. quo
posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem
possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque
iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus,
quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens
nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse
beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere.

Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum appello, in animo
ponerent. quae quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt,
cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui
mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli
singulas addiderunt, - his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum in animo atque in virtute
posuerunt. sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum
differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, , ut
quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos
firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem
apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam,
tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia?

Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit
vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam
sint reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.

Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod illi igennhmatik
appellant; cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur,
id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut
peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in
libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus, sed in primis
continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda.

Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum
oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura
absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset - alhma enim sic appellemus - motum aut statum esse dixit e
natura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut
similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab iis rebus,
quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit. hoc autem ipsum
bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut
enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione cum aliis dulce esse sentitur, sic
bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam cum
aestimatio, quae dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere
manebit. alia est igitur propria aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet. Nec vero perturbationes
animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci appellant - poteram ego verbum ipsum
interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet
dicere? at illi dicunt. sit igitur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur nec eae perturbationes
vi aliqua naturali moventur. omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque
Stoici communi nomine corporis et animi on appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem
voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque
his sapiens semper vacabit.

Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum
sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est
tuenda sententia, maxime tamen his , qui nihil aliud in bonorum numero nisi honestum esse voluerunt. sed haec
quidem est perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam
effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese
etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam illo modo pervenire? quam vero utilitatem aut quem fructum
petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea versantur in
caelo? quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a
rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet? aut quis
est, qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque
omni virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens nulla animo afficiatur voluptate? quis autem honesta in
familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo
videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici
poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti
nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc
sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem
modo turpia per se esse fugienda.

Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id,
quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem et
iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut
cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad
corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim kakw Graeci appellant, vitia
malo quam malitias nominare.

Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam
et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista
maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavis lingua philosophari
possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura
tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose
et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse
iam utendum. Virtutibus igitur rectissime mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria.
quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin
malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium
contrario nomine opponitur.

Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius - est enim
eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae - Carneades tuus egregia quadam exercitatione
in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac
quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi
autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia,
quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignum sit,
compleri vitam beatam putent.

An vero certius quicquam potest esse quam illorum ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse,
cum eculeo torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus tormentis
conservetur beata vita sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui
leviore de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem aut minorem. Ne illud quidem est consentaneum,
ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut
externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur,
sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum
quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris
aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum. etenim, si et sapere expetendum
sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione
dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus
neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem
Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam
si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio?

Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit magnitudine maris Aegaei stilla mellis,
et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum
finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et
obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas - sic enim appellemus elairsn - non fit maior
productione temporis - habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur - sic recta effectio - katyvsin enim ita appello,
quoniam rectum factum katyvma - recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est,
ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non
fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si
sit longa, quam si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi
cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur,
nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent. Nec vero satis acute dicunt: si bona valitudo pluris
aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis
aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem
et bonum partum meliorem longum esse quam brevem. non vident alia brevitate pluris aestimari, alia diuturnitate.
itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod
ultimum, crescere putent posse - isdem placere esse alium alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel
recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua
nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in
profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit
aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit.

Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea et consequentia,
ne de horum quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum
fundi quodam modo et quasi dilatari putant.

Divitias autem Diogenes censet eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam; sed,
etiam uti ea contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest,
continere autem non potest, itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse
ponendas, at, si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in
bonis, id, quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus
efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. quod
si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et
exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae
complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus.

Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque
ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino
interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum id solum esse bonum, quod esset
honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen,
quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum. quae autem aestimanda
essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate
sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum,
quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum
amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgmanon,
contraque quod prohgmanon nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac
inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis
verbi intellegatur, rationem huius verbi faciendi Zenonis exponere.

Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim prohgmanon), sed eos,
qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae
primo loco sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, prohgmana, id est producta, nominentur; quae vel ita
appellemus - id erit verbum e verbo - vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa
reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus. quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum
tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus. idque ita
definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi dicunt, id mihi ita occurrit, ut
indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum
naturam esset aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non
aliqua esse praeposita. recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici
possit, hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus
adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque
tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad
finem, sed ad eius vim naturamque nihil pertinent. Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum
pertinentia (sic enim appello, quae; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod
uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci utrumque. de pertinentibus
nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem
sapientiam volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est illo pertinenti genere, quod dixi; quod autem
honestas actiones adfert et efficit, efficiens dici potest.

Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per
se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda; alia ob
eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob utramque rem, ut integri sensus, ut
bona valitudo. De bona autem fama - quam enim appellant eojn, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam
gloriam - Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus
ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam
ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire
a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut liberis
consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem,
etiam detracto usu, consulendum.

Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in
bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut
etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio
reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis.
quoniamque in iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse,
tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et
facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis
ponatur nec in contrariis.

Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium
illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam
conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium,
erit etiam inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis ponatur depositum reddere;
illo enim addito 'iuste' fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque non dubium est
quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio
continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae
secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo
efficitur versari in iis, quae media dicamus.

Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et
excessum e vita et in vita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita
manere; in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere. ex quo apparet et
sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser. nam
bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive
contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi in
vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur in vita, nec iis,
qui sine virtute sunt, mors est oppetenda. et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id
oportune facere possit, quod est convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque a
sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam
afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint
in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est
nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse
in vita manendum.

Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio profectam
communem humani generis societatem persequimur. quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa
declarant procreandi a natura habitam esse rationem. neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari
vellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis naturae perspici potest; quarum in fetu et in
educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. quare perspicuum est natura nos a dolore
abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli. ex hoc nascitur ut etiam communis
hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum
videri. ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum
adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina
dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut
videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec
coniunctius homines. itaque natura sumus apti ad coetus, concilia, civitates. mundum autem censent regi numine
deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem;
ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum saluti
anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius
alicuius aut suae consulit. nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor
propter suam utilitatem aut salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat
cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se
recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur - quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari
solet - certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum. ex hac animorum
affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum
infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad
naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque docendo
rationibusque prudentiae tradendis. itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non
solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra
leones summa vi impetuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero
accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem
Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum
ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum
igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem
communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.
Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim
Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti
ad utilitatem suam possint sine iniuria. Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius
intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum commune sit,
recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo
minus suum quidque cuiusque sit. Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus,
consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem
adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem
atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo
modo.

Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae et
appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria
esse dixerunt. incommoda autem et commoda - ita enim et appello - communia esse voluerunt, paria
noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem
et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia
esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.

Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia alii dicant
aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores
fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero
probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem
enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi
ipsae per se expetuntur.

Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere,
verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et
verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam
honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.

Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine
appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque,
quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci
fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus
nominata est. physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae
victurus sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et malis
vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum
universa. quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere et sequi deum et se noscere et nihil
nimis, haec sine physicis quam vim habeant - et habent maximam - videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam,
ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas adversus
deos nec quanta iis gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.

Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae
incredibilisque rerum me traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est
aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest?
quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur,
ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec tamen quicquam est, quod moveri possit. quam gravis vero, quam
magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum
bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius
enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi - is enim est
dictator - quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives
quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui
scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur - animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis - recte
solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus
constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique
iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter
Croesum monuit; nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si
ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute
divinius?""";